Utolsó idők
Armageddon






Bestia

Apocalypsis 13:1-2, 4-5, 7-8, 11, 13-18

Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem cornua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae. Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et postestatem magnam.

Et adoraverunt draconem, quia dedit postestatem bestiae, et adoraverunt bestiam …

Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duo.

Et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitae Agni.

Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habetat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco. Et facit signa magna … Et seducit habitantes terram … dicens, ut faciant imaginem bestiae … Et datum est illi, … ut faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.

Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis, et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, nomen bestiae aut numerum nominis eius. Numerum bestiae est sescenti sexaginta sex.

Apocalypsis 14:9-12

Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, et hic bibet de vino irae Dei … nec habent requiem die ac nocte … Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu.

2Thess 2:2-4, 8, 9

Ne quis vos seducat:

Dies Domini nisi venerit quoniam homo iniquitatis, filius perditionis revelatus fuerit, qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.

Et revelibatur ille iniquus … eum, cuius adventus est secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus.




Utolsó idők

Honlapkészítés